monumenta.ch > Ordericus Vitalis > sectio 22

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ordericus Vitalis, Historia ecclesiastica, p3, p14, p22, 22
Ille vero tantarum, ut prudens et religiosus, praegravari curarum pondere refutavit, sed Ioffredo, Henrici regis genero, interpositis quibusdam conditionibus, regium ius concessit, ita videlicet ut Turonicam urbem, quae de feudo eius erat, sibi dimitteret, fratremque suum regem de vinculis absolveret, et pristinum honorem quem, vivente avunculo suo, habuerat, ipsi et haeredi eius ex integro restitueret.